- CAESAR Borgia
- CAESAR BorgiaAlexandri VI. spurcissimi Patris nequissimus Primo Cardinalis et Archiepiscopus Valentiae in Hispania, dein Purpurâ abiectâ, miles, cum Ludovico XII. Galliae Rege expeditionem Mediolanens. meditante, foedus iniit, ab hoc Dux Valentinus creatus, inde maritus Carlotae, filiae Alani, Domini d' Albret.Huius itaque armis subnixus, suos conatus perficere contendit, Regio non ubique fidus. Romandiolae potissimâ parte occupatâ, aliisque locis, in Italos Principes crudelissimus: Ardens dein desideriô exuviarum Cardinalis Adriani Corneti, cum Patre, eum convivio adhibitum venenô tollere, constituit. Sed uterque per ministri errorem, letali liquore, quem merebantur, haustô, Pater mox exstinctus est, Caesar iuventae robore, postquam mulae vivae corpore dissectô, ei se immersislet, evasit. Sub Pio III. Alexandri succeslore, ab hostibus tancum non oppreslus, apud Galliae Regem perfugium habuit, quem tamen paulo post deseruit, traditis Iulio Pontifici quatuor locis, quae ex tanto numero ipsi restabant. Hinc in Hispaniam mislus et in vincula perpetua coniectus est. Quae nihilominus effugit, ingenti librô intus plumbô repletô, quod Bibliorum speciem repraesentabat, custodi carceris impactô. Inde ad Iohannem Albretanum, fratrem uxoris, Navarrae Regem se cum contulisset, A. C. 1507. in quodam conflictu, occisus est. Dicere solitus est, quoties per munificas indulgentias pecuniam a patre corrasam prodige dilapidabat, Germanorum peccata esse. Guicc. Hist. Italic. l. 5. et 6. Marian. l. 27. et 28. P. Iovius, in elog.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.